(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Commentarioli Catulliani supplementum scripsit Theodorvs Birt"



■ - . 



/ ''" 



INTDICES 

LECTIONVM 

ET 

PVBLICARVM ET PRIVATARVM 

QVAE IN 

ACADEMIA MARPVRGENSI 

PER 

SEMESTRE HIBERNVM 

INDE A D. XV. M. OCTOBRIS MDCCCXC VSQVE AD D. XV. M. MARTII MDGCCXCI 

HABENDAE PROPONVNTVR. 



Commentarioli Catulliam supplementum scripsit THEODORVS BIRT. 



MARPVRGI. 

TYPIS ACADEMICIS ROBERTI FRIEDRICH. 



81 \ 



1 



\ 

ACADEMIAE MARPVRGENSIS 



RECTOR CVM SENATV 

COMMILITONIBVS DILECTISSIMIS 

S. P. D. 



X roxima aestate postquam prooemii loco de Gatulli ad Mallium elegis ubertim in 
usum vestrum, sodales dilectissimi, disputatum est, hoc tempore, cum ad novam quaestionem 
movendam properare haesitaremus, ad disputationem illam supplementum breviusculum 
scribere propositum est adnotatiuncularum, quae quidem, ne bis idem agendo molestiores 
videamur, ut uni fere plagulae sufficiant curabimus. 

In prooemii proximi p. X studiorum vocem apud Gatullum v. 26 et 19 in Veneris studia 
transtuli ne quis de studiis carminum cogitaret; ad exempla ibi exhibita addere poteram 
locum Glaudiani poetae, qui studia procorum posuit in Raptus Proserpinae III v. 412 sq. 

Deinde etiam munera Veneris quid significare soleant multis ambagibus explicavi 
1. 1. p. VHIsq. Qua in re a Garolo Bluemlein iuvene docto ac sedulo Francofurtano olim 
huius academiae cive de eJegis Maximiani moneor; ut enim Bacclii munera frequentissime 
leguntur velut Vergili georg. III 526, Lygdami 6, 18, Columellae 1. X 4, Ausonii XVIII % 
153, Maximiani 1, 163, quibus etiam Baccheia dona substituit Vergilius georg. II 454, ita 
scripsisse etiam Maximianum 1. 1. 

Non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi; 
atque eodem tendere apud hunc poetam 5, 47 munera noctis his in verbis: 
Sic mihi prima quidem nox affuit et sua solvit 
Munera grandaevo vix subeunda viro. 
Exemplum quo Veneris munera non amoris usum aut incitamentum, sed poesin amatoriam 
designent, adhuc allatum non est. 

Sed enim haec leviusscula adeo, vix ut propria relatione et hac publica chartula digna 
aias. Alicuius ponderis esse puto haec quae sequuntur. Scripserat Mallius amicus Veronae 
ad Catullum haec fere quode testimonium poeta facit v. 27 sqq.: 



IV 

Veronae turpe Gatullo 
Esse quod hic quivis de meliore nota 
Frigida deserto tepefactat membra cubili. 
quae verba ut per se explicatissima esse videntur, ita tamen interpretationem curiosiorem 
propterea non respuunt quia omnis de Mallii epistolio dubitatio ea profligari potest. Quae 
ego 1. 1. p. XI ita accepi ut debui : Veronae id vitio dari Gatullo, quod iuvenes Veronenses 
de meliore nota deficiantur amoribus et corpus refrigeratum ad teporem quidem illum 
senilem adducant, cui vel lodicula sola inservit, calorem et aestum requirant atque 
desiderent. 

Huic interpretamento quantum veritatis insit et necessitatis , egregie illustrari video 
Prudentii loco qui exstat in libro adversus Symmachum altero; hic enim in eo est poeta 
ecclesiasticus v. 1064 sqq. ut pugnet contra Vestalium virginum et honestatem et santi- 
tatem; »primum parvae teneris capiuntnr in annis«; »nec requies datur ulla toris, quibus 
innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas«; sed anubus factis nubere licet: 
»nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis, 
tandem virgineam fastidit Vesta senectam«; quae invectiva exit in verba haec v. 1080 — 1085: 

Dum thalamis habitis tenuit vigor, inrita nullus 

Fecundavit amor materno viscera partu. 

Nubit anus veterana sacro perfuncta labore 

Desertisque focis, quihus est famulata iuventa, 

Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas 

Discit et in gelido nova nupta tepescere lecto. 
Verba postrema Gatulliani loci tam consimilia esse video, ut qui illud tepefactat quod 
ibi scriptum est aliter atque de amoris defectu accipere velit, vel hoc de Vestalibus 
exemplo redargui possit. Et Vestalis quidem »desertum« lectum non habet, sed tamen 
gelidum; seni enim anus nupsit. 

Neque omnino a veri similitudine abhorrebit si quis haec a Prudentio non sine 
recordatione Gatulli scripta esse statuerit. Gerte mihi persuasi Glaudianum poetam Pru- 
dentii aequalem tunc ipsum legisse Gatulli carmina. Atque ne recolligam quae ab aliis de 
scriptorum Romanorum infnnae aetatis studiis Gatullianis collecta sunt *), haec tantum in 
transcursu inicio, Gatulliani versus 52, 2 memoriam extare apud Boethium consol. III 4, 6, 
versus 55, 24 apud Alcimum Avitum carm. VI 12, versus 11,6 ibidem carm. I 261, ver- 
borum flos hyacinthinus 61,93 apud Apollinarem Sidonium carm. 24,62, versus 101,9 
apud Ausonium XVI, 25, 15: accipe ... in aetemum commemorate vale. Claudiani vero 
atque Gatulli locos hosce compono quos certe non omnes casu atque fortuito in simili- 
tudinis speciem redactos esse contendere licebit: 

Fescenn. IV 29: nocturni referens vulnera proelii; 
Gatulli 66,13: nocturnae referens vestigia rixae. 



1) cf. quae monui Zwei polit. Satiren (1888) p. 65. 



Fescenn. IV 1: attollens .. iubar .. nascitur Hesperus; 
Gatulli 62,1 sq.: vesper .. lumina tollit. 

ad Nupt. Hon. praef. cf. Gatulli c. 64. 

Rapt. II 231: et testes firmant conubia flammae, 
Gatulli 62,27: tua firmesconubia flamma. 



Rapt. III 77: foedari pulvere; 
Gatulli 64,224: pulvere foedans. v 



Rapt. III 133 sq.: procul irrita venti Dicta ferant; 

Gatulli 30,9: tua dicta ... ventos irrita ferre; cf. 64,142: quae .. 
discerpunt irrita venti (minus concinit Ovid. met. VIII 134; 
Lygdam. 4, 9). 

Rapt. III 239: squalent rubigine; 
Gatulli 64,42: squalida ... rubigo. 



Rapt. III 311: imbribus ora madescunt; 

Gatul]. 68B16: imbre madere genae; addeOvidi trist. 1115,12: osque madens. 

ad Rapt. III 282 cf. Gatull. 68 B 39. 



Eutr. 1 116: Arida ieiunae seges interlucet aristae; 
Gatulli48, 5: densior aridis aristis .. seges (osculationis). 

Eutr. II 23: qui vos lustrare valebit Oceanus? tantum facinus quae diluet aetas? 
Gatulli88,5: (scelus) quantum ... nec genitor lympharum abluit Oceanus. 

Eutr. II 349: qui bene decOquat iram; 
Gatulli 68B 139: concoquit iram (cf. Homeri A 81). 

M. Theod. 204: Tyrrhena tunditur unda; 

Catulli 11,4: Eoa tunditur unda (Stat. Theb. IX 465 magis differt : re- 
tunditur unda). 



M. Theod. 125: dea Iustitia auream aetatem reducens castos Penates in 
gredi dicitur; nam 
Gatullus 64,384: ante domos invisere castas .. solebant. 



carm. min. 48,8*): Tyrio .. toro 
Gatull. 61,172: Tyrio in toro. 



c. min. 25,131: oscula mille; 
Gatulli 5, 7 : basia mille. 



1) numeros hos carminum minorum ex mea editione repetii. 



VI 

c. min. 27,31 sq. : ceu lassa procellis 

Ardua Gaucasio nutat de culmine pinus 
Seram ponderibus pronis tractura ruinam; 
Pars cadit adsiduo flatu; 
Catulli 64, 105 sq. : Nam velut in summo .. Tauro .. turben .. flamine .. eruit 
.. Prona cadit lateque ruinis 1 ) obvia frangens. Conferendus est 
etiam Vergilius Aen. II 465: lapsa repente ruinam . . trahit .. et 
late incidit; sed apud Catullum et Claudianum res posita est in 
comparatione. 

carm. min. 32,14: aequorisunda; 
Catull. 68,3: aequoris undis. 



Stil. II 268: pandentem claustra; 
Catulli 61,76: claustra pandite. 



Stil. 178: gener .. socer 
Catulli 29,24: socergenerque; similia contuli De re libraria p. 409. 

VI cons. 396: respersos sanguine; 
Catulli 64, 230: respergas sanguin e (cf. Ovid. fast. III 452). 

VI cons. 30: at si; similiter Catull. 62,54. 



bell. Poll. 155: Sed quid ego ... certatum memorem? 

Catulli 64,116: Sed quid ego ... plura commemorem. 

bell. Poll. 322: scandit .. montes; 

Catulli 105,1: scandere montem. 



c. min. 30,146: veterum tibi carmina; 
Catulli 68 A 7: veterum . . . carmine. 



Non pauca exempla et maxime quidem inter postrema casui dederis vel ad alios 
auctores rettuleris ; non oppugnabo ; omittere tamen nolui ; sunt enim certe similitudines. 
Atque etiam in spurio Claudiani carmine, carm. min. append. 13, 5, niyrantibus uvis ita 
praedicatum est ut nigerrimis . . uvis apud Catullum 17, 16. 



1) Ita scripsisse Catullum satis probabile puto. 



L LECTIONES THEOLOGORUM. 

1. PROFESSORUM ORDINARIORUM. 

GEORGIUS HEINRICI, theol. et phil. Dr., theol. P. P. 0., Augustissimo Regi a 
consiliis ecclesiasticis , ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, lj privatim a) evan- 
gelinm loannis quater per hebd. h. ix, b) epislulam ad Hebraeos datam bis per hebd. 
h. ix interpretabitur; 2) publice capita selecta ex archaeologia christiana delineabit 
die Saturni h. x; 3)privatissime et gratis seminarii theologici adNovum Testamentum 
spectantes exercitationes moderari perget die lovis h. vi. 

GUILELMUS HERRMANN, theol. et phil. Dr., iheol. P. P. 0., seminarii theologici 
Philippini ephorus, 1) publice exercitationes seminarii systematici moderari perget; 
23 privatim a) dogmatices partem alteram tradet quinquiens per hebd. h. xi, b) theo- 
logiam ethicam quater per hebd. h xn. 

WOLF GUILELMUS COMES DE RAUDISSIN, theol. et phil. Dr., theol. P. P. 0., 

1) privatim a~) librum lesaiae prophetae interpretabitur qualer per hebd. h. x, b) anti- 
quitates sacras veterum Hebraeorum enarrabit bis per hebd. diebus Mercurii et Saturni 
h. x ; 2) publice seminarii theologici ad Vetus Testamentum spectantes exercitaliones 
moderari perget die Lunae h. vi — vm. 

ERNESTUS CHRISTIANUS ACHELIS, theol. Dr. el P. P. 0., ordinis theologorum 
h. a. decanus, \) publice exercitaliones seminarii theologici homileticas die Mercurii, 
catecheticas die Veneris h. 111 — v moderabitur; 2) privatim a) artem poemenicam 
atque liturgicam quinquiens h. v docebit, b) societates liberas, quae dtcuntur Missio interna 
atque externa, nec non eam quae Gustavi Adolphi nomine notatur, tractabit die Lunae 
h. vi — viii. 

ADOLPHUS IUELICHER, theol. et phil. Dr. , theol. P. P. 0., \) privatim 

a) historiae ecclesiasticae partem primam enarrabit dd. Lunae Mart. Merc. lov. Ven. h. iv, 

b) introductionem in Novi Testamenti libros tractabit dd. Lun. Mart. lov. Ven. h. ix ; 

2) publice historiam textus et versionum Novi Testamenti narrabit d. Saturni h. xi. 

2. PROFESSORIS EXTRAORDINARII. 

CAROLUS MIRRT, theol. Lic. el P. P. E. , \) privatim historiae ecclesiasticae 
partem tertiam enarrabit h. vm sexiens per hebdomadem; 2) publice de humanismo 
quem vocant disserel die Merc. h. xii; 3) privatissime et gratis in seminario theo- 
logico historicis exercitationibus praeerit Veneris die h. vi — viu. 

3. PRIVATIM DOCENTIUM. 

IOANNES WERNER, theol. Lic. et phil. Dr., 1) privatim historiam theologiae 
protestanticae bis per hebd., diebus Lunae et Iovis h. 111 enarrabit; 2) publice 
Schleiermacheri doctrina quae fuerit et quam vim habuerit in theologia, semeJ per hebd. 
die Martis h. vi explicabit; 3} privatissime repetiforium historiae ecclesiasticae 
binis per hebd. horis instituet. 

RERNHARDUS BESS, theol. Lic. , privatim historiam ecclesiasticam Chattorum 
enarrabit diebus Lun. h. v et Mart. h. 111. 



— 2 — 

II. LECTIONES IURECONSULTORUM. 

1. PROFESSORUM ORDINARIORUM. 

AUGUSTUS UBBELOHDE, I. U. Dr. et P. P. 0., facult. iurid. assessor ordinarius, 
Aug. Principi ab intimis iustitiae consiliis, ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, 
jrdinis iureconsultorum h. a. decanus, 1) publice disseret de iure possessionis die Merc. 
h. xii ; 2) privatim Dernburgio duce pandeclas excepto iure familiae et hereditatis 
tractabit quinquiens h. xi, quater h. xn ; 3) privatissime eodem duce examinatorium 
de altera pandectarum parte, ius obligationum, familiae, hereditatis continente, in seminario 
iuridico instituet dieb. Lunae et lovis h. vi — vm. 

LUDOVIOUS ENNECCERUS , I. U. Dr. et P. P. 0. , facult. iurid. assessor ordinarius, 
ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques , \) publice de iure et iuris fontibus disputabit 
die Saturni h. xn; 2) privatim pandectas excepto iure familiae et hereditatis docebit 
quinquiens per hebd. h. xi — i. 

IUSTUS BERNARDUS WESTERKAMP, I. U. Dr. et P. P. 0., facult. iurid. assessor 
ordin., \)publice in seminario iuridico constitutionem imperii Germanici semel h. vi inter- 
pretabitur; 2) privatim d) ius publicum Germanicum et Borussiacum quinquiens h. xi, 

b) ius Germanicum et Borussiacum ad administrationem publicam spectans ter h. xn , 

c) ius inter gentes bis h. xn docebit. 

CAROLUS DE LILIENTHAL, 1. U. Dr. et P. P. O., facult. iurid. assessor ordinarius, 
13 publice disseret de natura poenarum earumque executione die Mercurii h. ix; 
2) priv atim a) ius criminale docebit diebus Mart. Merc. Iov. h. x, Ven. h. ix — xi, 
b) in seminario iuridico practicum de iure criminali instituet die Veneris h. vi — vm. 

RUDOLPHUS LEONHARD, I. U. Dr. et P. P. 0., facult. iurid. assessor ordin., 
I) privatim a) historiam iuris Romani docebit quater p. h. h. x, b) institutiones iuris 
Romani tractabit et institutiones lustiniani interpretabitur quater p. h. h. xi , c) exer- 
citationes practicas de iure civili in seminario iuridico instituet die Merc. h. vi — vm, 

d) processum imperii Germanici (ratione concursus creditorum non habifa) docebit quater 
per hebd. h. iv; 2) privatissime et gratis de methodo iurisprudentiae disseret arte 
dissertationum de historia processus civilis scribendarum exemplis illustrata die Lunae 
h. ix — xi in seminario iuridico. 

HENRICUS LEHMANN, I. U. Dr. et P. P. 0., facult. iurid. assessor ordinarius, 
1) publice quibus modis intra tempus ab anno MDCCLXXXHI usque ad annum 
MDCCCLXX p. Chr. n. Germaniae statum in melius reficere susceptum est, enarrabit die 
Merc. h. vi ; 2) privatim a) ius Germanicum privatum cum iure feudali, ratione novi 
codicis Germanici habita, quinquiens docebit h. iv, b) ius mercatorum atque cambiale 
tradet rliebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. m, c) collocutiones habebit de iuris Gcr- 
manici historia necnon de iure publico atque ecclesiastico diebus Martis, Veneris h. v. 



2. PRIVATIM DOCENTIUM. 

FRIDERICUS VICTOR SCHMIDT, I. U. Dr., Auguslissimo Principi a consilhs iustitiae, 
in tribunalibus quae Marpurgi florent causarum procurator , notarius regius publicus, quid 
praelecturus esset non indicavit. 



BERNARDUS FRIDERICUS IULIUS WOLFF, 1. U. Dr., Augustissimo Piincipi 
a consiliis iustiliae, in tribunalibus quae Marpurgi florent causarum procurator, notarius 
regius pubiicus, quid praelecturus esset non indicavit. 

LUDOVICUS LASS, I. U. Dr. , tribunalis regii assessor Borussicus, 1) gratis de 
legihus imperii Germamci, quae ad assecurationem operariorum pertinent 9 disseret die 
Mercurii h. vin ; 2) privatim a) de concursu creditorum disseret diebus Martis et 
Iovis h. ix, b) de regulis iuris a tribunali summo imperii Germanici in iure mercatorio 
nec non cambiali observatis diebus Martis el Iovis h. vm; 3) privatissime exer- 
citationes practicas de iure eo quod pertinet ad processum civilem moderabitur in seminario 
iuridico die Saturni h. v — vu. 



III. LECTIONES MEDICORUM. 

1. PROFESSORUM ORDINARIORUM. 

HERMANNUS NASSE, med. et phil. Dr., physiologiae P. P. 0., Augustissimo Principi 
ab intimis rerum medicarum consiliis , ordinis aquilae rubrae Boruss. II. cl. et coronae 
Boruss. II. cl. eques, 1J publice oiFert repetitorium et examinatorium de sensuum 
physiologia h. in die Sat. ; 2) privatim physiologiam generalem hora commoda binis 
scholis docebit. 

AEMILIUS MANNKOPFF, med. Dr., pathologiae et therapiae spec. P. P, 0., instituti 
clin. med. director, Augustissimo Principi ab intimis rerum medicarum consiliis, praetorius 
mililiae ad palriam defendendam evocalae medicus superior primi ordinis, cruce ferrea 
decoralus, ordinum aquilae rubrae III. cl. cum lemnisco et coronae Boruss. IV. cl. 
eques, Saxon. Ernesl. II. cl. commendator. 1) publice examinatorium de rebus clinicis 
habendum ofFert semel p. hebd. ; 2~) privatim pathologiam et therapiam specialem 
ter p. hebd. h. vi — vu et climid. docebit; 3) privatissime clinicen medicam ab 
h. x et dimid. ad xn moderabitur. 

HENRICUS CRAMER, med. Dr., psychialriae P. P. 0., instituti psychiatrici director, 
ordin. aquilae rubrae IV. cl. eques, ordin. Saxon. Ernest. et leonis Zaring. Badensis II. cl. 
commendator, 1) publice studia practica in psychiatria forensi binis horis moderabitur; 
2) privatissime clinicen psychiatricam moderabitur bis p. hebd. hor. v — vn. 

EDUARDUS KUELZ, med. et phil. Dr. et med. P. P. 0., instituti physiologici director, 
ordinum coronae III. cl. , aquilae rubrae IV. cl. eques, leonis Zaring. Badensis II. cl. 
commendator, 1} publice offert selecta physiologiae capila bis per hebd. h. xn; 
2) privatim a) physiologiae experimentalis primam partem quinquiens p. h. h. xi 
docebit, b~) physiologicam sensuum tradet bis p. h. h. xn ; S)privatissime exercitationes 
et investigationes in instituto physiologico moderabitur. 

FRIDERICUS AHLFELD, med. Dr., artis obstetriciae P. P. 0. et instituli clinici 
obstelricii et gynaecologici director, ordinis aquilae rubrae IV. cl. et Aibertini Saxonici 
I. cl. eques et cruce Ruthen. civ. II. cl. decoratus , 1) publice repetitorium rerum 
obstetriciarum semel per hebd. h. v instituet; 2) privatim a) clinicen artis obstetriciae 
propaedeuticam moderabitur bis per hebd. h. vm, b) artis obstetriciae theoriam (physio- 
logiam graviditatis, partus et puerperii) bis per hebd. h. iv docebit; S) privatissime 
a) operationes obstetricias demonstrabit bis per hebd. h. iv, b) clinicen obstetriciam 
moderabitur quater per hebd. h. vui. 



FELIX MARCHAND, med. Dr., pathologiae generalis et anatomiae pathologicae 
P. P. 0., instituti pathologico-anatomici director, cruce ferrea decoralus, 1) publice 
aetiologiam morborum qui infectione oriuntur docebit die Saturni h. x et dimid. — xu per 
hebd ; 2) privatim pathologiam et anatomiam pathologicam generalem tradet quin- 
quiens per hebd. h. xu; 3) privatissime demonstrationes anatomico-pathologicas 
moderabitur et artem cadavera rite secandi docebit diebus Lun. Merc. Iov. h. n — iii et dimid. 

HENRICUS BRAUN, med. Dr., chirurgiae P. P. 0., instituti clinici chir. director, 
ordinis medicorum h. a. decanus, 1) privatissime a~) clinicen et policlinicen chirur- 
gicam diriget h. ix — x et dimid. sexies per hebd., b) chirurgiam generalem docebit 
diebus Lunae Martis Iovis Veneris h. vin, c) cursum deligationis die Martis h. n — m 
et dimid. habebit; 2) publice examinatorium chirurgiae offert semel per hebd. 

AEMILIUS GASSER, med. Dr. et P. P. 0., instituti anatomici director, 1) publice 
una cum Strahlio prof. situm viscerum docebit h. iv; 2) privatissime exercitationes 
anatomicas adiuvantibus Wagenero et Strahlio proff. moderabitur diebus senis per hebd. 
h. ix — xii et u — iv ; 3) privatim anatomiam systematicam tradet sexiens per hebd. 

I0ANNES MEYER, med. Dr., pharmacologme P. P. 0., instituti pharmacologici 
director, 1) privatim a~) de intoxicationibus disseret bis per hebd. h. v, b~) artem 
formulas medicas praescribendi docebit bis per hebd. h. v; 2) publice investigationes 
varii argumenti moderabitur in laboratorio pharmacologico. 

MAXIMILIANUS RUBNER, med. Dt\, hygienes P. P. 0., inslituli hygien. director, 
1) publice reget investigationes hygienicas; 2) privatim a) hygienes primam partem 
tradet quater per hebd. h. iv, b) diaeteticam bis per hebdom. , c) de falsificationibus 
ciborum et potionum disseret semel p. hebd.; 3) privatissime exercitationes hygienicas 
reget quater p. hebd. 



GUIDO WAGENER, med. Dr. et P. P. 0. H., Augustissimo Principi ab intimis 
rerum medicarum consiliis, ordinis coronae III. cl. eques, 1) publice syndesmologiam 
tradel die Veneris h. xi ; 2) privatim osteologiam diebus Lunae Martis Iovis docebit 
h. xi ; 3) privatissime exercitationes anatomicas una cum Gassero , Strahlio proff. 
moderabitur cottidie h. ix — xu et n — iv. 



2. PROFESSORUM EXTRAORDINARIORUM. 

HENRICUS LAHS, med. Dr. et P. P. E., ordinis coron. IV. cl. eques, cruce 
ferrea decoratus, \) publice theoriam partus binis scholis docebit; 2) privatim de 
morbis mulierum binis scholis disseret. 

IOANNES STRAHL, med. Dr. et P. P. E. , 1) publice situm viscerum una cum 
Gassero prof. docebit; 2) privatim de historia generationis atque evolutionis hominis 
diebus Iovis et Mercurii h. ix disseret 

THEODORUS RUMPF, med. Dr. et P. P. E., instituti policlinici medici director, 
1) publice de morbis cerebri disseret die Martis h. vi ; 2) privatim a) policlinicen 
medicam reget ter h. xn, b) propaedeuticen clinicam, praecipue methodologiam ad morbos 
dignoscendos respicientem habebit quinquiens h. m. 



— 5 — 

3. PRIVATIM DOCENTIUM. 

VICTOR HUETER, med. Dr. , ordinis coronae Boruss. IV. cl. eques, 1) gratis 
examinatorium et repetitorium de relms obstetriciis semel instituet; 2) privatim 
operationes practicas in arte obstetricia bis demonstrabit. 

THEODORUS OTTO DE HEUSINGER, med. Dr., 1) pr ivatim disseret de morbis 
infantum teniis scholis h. vni matut. ; 2) privatim docebit medicinam forensem, prae- 
cipue eos, qui iurisprudentiae operam dant h. ni ternis scholis. 

FRANCISCUS TUCZEK, med. Dr. , 1) privatim psychopathologiae forensis 
partem 11 iureconsultos docebit dieb. Martis et Vener. h. m; 2) gratis psychiatriam 
propaedeuticam traclabit die Saturni h. n. 



IULIUS WITZEL, instiluti odontiatrici director, 1) publice de servandis dentibus 
aget; 2} priv atim a) clinicen odontiatricam cum exercitationibus in dentibus 
extrahendis et plumbandis moderabitur cottidie h. ix — xi et in — v, b~) cursum odontiatrium 
technico-practicum coltidie h. ix — xi et in — v instituet, c) pathologiam et therapiam 
morborum dentium et oris quater per hebd. docebit , d~) cursum odontiatricum practicum 
medicinae studiosis offert. 

IV. LECTIONES PHILOSOPHORUM. 

1. PROFESSORUM ORDINARIORUM. 

FRIDERICUS LUDOVICUS STEGMANN, phil. et med. Dr., math. P. P. 0., 
ordinis aquilae rubrae III. cl. cum lemnisco eques, publice de curvarum punctis sin- 
gularibus disseret die Mercurii h. xi — i. 

IOANNES CAROLUS GLASER, phil. Dr., scient. polit. et cam. P. P. 0., \) publice 
imperii Germanorum fundamenta delineabit semel per hebd. die Merc. h. ix; 2) pri- 
vatim oeconomiam, politicam docebit quater per hebd. die Lun. Mart. Iov. Ven. h. ix. 

LEOPOLDUS SCHMIDT, philos. Dr., philologiae P. P. 0., seminarii philologi 
director, Auguslissimo Principi ab intimis reipublicae regundae consiliis, ordinis aquilae 
rubrae IV. cl. eques, \) publice seminarii philologi sodalibus Aristotelis artis rhetoricae 
lihrum primum interpretandum proponet reliquasque exercitationes moderabitur diebus Lunae 
et Iovis h. vi ; 2) privatim grammaticae graecae partem priorem, quae ad verbum 
graecum spectat, tradet diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. xi. 

FRANCISCUS AEMIL. MELDE, phil. Dr. , physices et astronomiae P. P. 0., 
instituti mathematico-physici director, ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, philosophorum 
ordinis h. a. decanus, 1) publice repetitorium et examinatorium de rebus physices ex- 
perimentalis instituet die Sat. h. vm; 2) publice leget de phaenominis acusticis pro 
studiosis omnium facultatum die Sat. h. xn; 3) priv atissime exercitationes physicas 
practicas una cum Feussnero prof. moderabitur h. n — v quuternis diebus; 4) privatim 
legel physices experimentalis secundam partem ad phaenomena magnetismi electricitatis 
caloris spectantem h. vm quinquiens. 

FERDINANDUS 1USTI, phil. Dr., grammatices comparatae et philologiae Teutonicae 
P. P. 0., ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques , 1) publice scriptores Sanscritos inter- 
prelandos proponet dieb. Lunae et Iovis h. viii; 2) privatim phonologiam linguarum 
Sanscritae Graecae Latinae Germanicae disseret quinquiens h. ix; 3) privatis- 
sime et gratis carmina llafiziana selecta interpretabitur dieb. Mart. et Vener. h. vm. 



— 6 — 

FRID. ED. GUIL. IULIUS BERGMANN, philos. Dr. et P. P. 0., ordinis aquilae 
rubrae IV. cl. eques, 1) publice exercitationes philosophicas moderabitur; 2) pri- 
vatim historiam philosophiae a Cartesio ad nostram usque aetatem deductam docebit ter 
per hebd. h. v. 

RICARDUS GREEFF, med. et phil. Dr., zoologiae et anatomiae comparatae P. P. 0., 
instituti zoologico-zootomici director, ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, Christi ordinis 
Lusitanici cum stella commendator, 1) publice parasitorum imprimis hominis anatomiam 
et historiam naturalem d. Lun. h. vi tradet; 2) privatim zoologiam et anatomiam 
comparatam animalium vertebralium docebit dd. Lun. Mart. h. v, lov. h. v — vn. 

IULIUS WELLHAUSEN, theol. et phil. Dr. , linguarum Semiticarum P. P. 0., 
ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, \) publice a) Arabicos, b) Syriacos scriptores 
legendos proponet quater p. h. h. vi ; 2) privatim a~) veterem Islamismi historiam 
tradet bis p. h. h. v, b) proverbia Salomonis et Ecclesiasticum interpretabilur bis p. h. h. v. 

EDMUNDUS STENGEL, phil. Dr., linguarum et litterarum recent. P. P. 0., seminarii 
Romanico- Anglici director, 1) publice exercitationes seminarii Romanico- Anglici 
una cum Friderico Klincksieck, linguaeFranco-Gailicae lectore, moderabilur quater per hebd. 
h. xi ; 2) privatim scaenicae poesis apud Gallos historiam tradet quater per hebd. h. x. 

MAXIMILIANUS BAUER, phil. Dr., mineralogiae el petrographiae P. P. 0., instituti 
mineralogici direclor, ordinis aquilae rnbrae IV. cl. eques, 1) privatim mineralogiam 
cum crystallographia docebit quinquiens per hebd. a Lunae die usque ad Veneris h. x; 
2) priv atissime in artem analyticam microchemicam per demonstr ationes et exer- 
citationes introducet horis binis; 3) publice exercitationes de formis crystallorum 
dignoscendis moderabitur die Veneris h xi. 

HENRICUS WEBER, phil. Dr., malh. P. P. 0., academiae h. t. rector, 1) privatim 
a) theoriam integralium defmitorum docebit ter per hebd. h. ix, b) Mechanicam analyticam 
quinquiens per hebd. docebit h, vm; 2) publice exercitationes seminarii mathemalici 
diriget die Sat.h. viii— x. 

THEODORUS ZINCKE, phil. Dr., chemiae P. P. 0., instituti chemici director, 

1) publice repetitorium de chemia anorganica et organica inslituet semel per hebd. ; 

2) privatim a) chemiae experimentalis partem secundam , i. e. chemiam organicam 
tradet quinquiens h. ix, b) exercitationes practicas in laboratorio chemico cotlidie ab 
h. viu ad h. v. 

HERMANNUS COHEN, philos. Dr. et P. P. 0., 1) privatim ethicen et historiam 
principiorum ethicorum ter per hebd. ; 2) privatissime exercitationes philosophicas 
binis hora per hebd. 

THEOBALDUS FISCHER, phil. Dr., geographiae P. P. 0., coronae Italicae ordinis 
centurio , 1) privatim geographiae generalis parf. I quinquiens per hebd. h. xn; 
2) privatissime et gratis a) exercitationes chartographicas moderari perget die 
Lunae inde ab h. m, b) exercitationes physico-geographicas moderabitur die Iovis h. vn. 

HERMANNUS PAASCHE, phil. Dr. ? scient, polit, P. P. 0. , [) privatim oeco- 
nomiae politicae partem secundam docebit quater per. hebd. h. v; 2) publice historiam 
theoriae socialisticae docebit die Merc. h. v; 3) privatissime et gratis exer- 
citationes oeconomo-politicas moderabitur semel p. h. 

BENEDICTUS NIESE, phil Dr., historiae antiquae et philologiae P. P. 0., \)publice 
seminarii historici exercitationibus praeerit die Merc. h. vi — vm; 2) privatim a) res 
et Graecorum et Romanorum ab anno a. Chr. 338 usque ad annum 146 gestas tradet 
quaternis p. h. scholis h. viii, b) Herodoti historias interpretabitur binis p. h. scholis 
h. viii. 



— 7 — 

CAROLUS EBERHARDUS GOEBEL, philos. naturalis Dr. et botanices P. P. 0., horti 
botanici et instituti botanici pharmacognosticique director, lectiones non habebit. 

ERNESTUS SCHMIDT, phil. Dr., chemiae pharmac. P. P. 0., instituti phar- 
maceutico-chemici director, 1) publice a) de venenis anorganicis inquirendis disseret 
die Veneris h. iv, b) rationes explorationis medicamentorum docebit die Sat. h. ix; 

2) privatim chemiae experimentalis partem alteram docebit quinquiens per hebd. h. ix ; 

3) privatissime exercitationes practicas in laboratorio pharmaceutico-chemico modera- 
bitur cottidie. 

FRID. HENR. EMANUEL KAYSER, phil. Dr., geologiae P. P. 0., instituti geologici 
et palaeontologici director, 1) privatim geologiam historicam una cum palaeontologiae 
elementis tradet h. xi dieb. Lun. Mart. Merc. fov. Ven. ; 2) publice de vulcanis et 
terrae motibus disseret die Iov. h. ni ; 3) privatissime et gratis exercitationes 
geologico-palaeontologicas instituet hora postea definienda. 

THEODORUS BIRT, phil. Dr., philologiae et eloquentiae P. P. 0., seminarii philologi 
director, 1) publice m proseminario philologo Platonis Pratagoram interpretandum 
proponet, reliquas exercitationes adiunget die Lunae horis vi et vn vespertinis; 
2} privatim a) de critica et hermeneutica arte disseret bis per hebd. h. ix, 
b) litterarum Romanarum historiae partem alteram (quae tendit a morte Ciceronis ad usque 
Traiani tempora) tradet quater ner hebd. h. ix. 

LUDOVICUS DE SYBEL, phil. Dr., P. P. 0., 1) publice exercitationes archaeo- 
logicas moderabitur die Lunae h. x; 2) privatim historiae artis antiquae partem alteram 
tradet dd. Martis lovis Veneris h. x. 

MAXIMILIANUS LEHMANN , phil. Dr. , historiae P. P. 0., scientiarum academiae 
reg-iae sodalis, seminarii historici director, ordinis aquilae rubrae IV. cl. eques, Y)publice 
exercitationes seminarii hislorici moderabitur semel per hebd. h. vi ; 2} privatim 
temporum inde ab anno 1789 usque ad annum 1815 historiam enarrabit quinquiens p. h. h. x. 

EDUARDUS SCHROEDER, phil. Dr., Theodiscarum linguarum et litterarum 
P. P. 0., seminarii Germanici director, 1) privatim grammaticam Theodiscam docebit 
quinquiens per hebd. h. xn; 2) publice in proseminario Germanico exercitationes 
grammaticas moderabitur die Mart. h. m; 3) privatissime in seminario Germanico 
Klopstockii necnon poetarum Gottingensium carmina selecta tractabit die Sat. h. xi — i. 

GEORGIUS WISSOWA, phil. Dr., philologiae P. P. 0., seminarii philologi director, 
13 publice in seminario philologo Horatii epistulam ad Pisones interpretandam proponet 
adiunctis exercitationibus reliquis diebus Lunae et Iovis h. vn vespertina; 2) privatim 

a) Romanorum religionem et antiquitates sacras enarrabit d. Mart. Iov. Ven. h. x, 

b) Ciceronis de legibus libros explicabit d. Lun. et Merc. h. x. 

CAROLUS LAMPRECHT, phil. Dr., historiae P. P. 0., seminarii historici director, 

1) publice exercitationes proseminarii historici moderabitur semel per hebd. h. vi ; 

2) privatim res Germanorum florentis imperii temporibus gestas tradet quater p. h. h. iv. 

2. PROFESSORUM EXTRAORDINIARORUM. 

CAROLUS ALHARTUS DE DRACH, phil. Dr. , math. P. P. E., 1) publice 
disseret de theoria parallelarum semel p. h. hora posthac definienda; 2) privatim 
enarrabit historiam mathesis (partem primam) trinis scholis hora commoda. 

ADOLPHUS EDMUNDUS HESS, phil. Dr., math. P. P. E., 1) publice pro- 
seminarii mathematici exercitationes moderabilur d. Merc. h. vi — viu; 2) privatim 
a~) geometriam analyticam, qua et duarum et trium dimensionum ratio habetur, explicabit 
quinis scholis h. xi, b) trigonometriam sphaericam ita docebit ut ad varias et astronomiae 
et crystallographiae quaestiones solvendas adhibeatur ter per hebd. h. x. 



— 8 — 

GUILELMUS FEUSSNER, phil. Dr., P. P. E., 1) publice disseret de phaeno- 
menis interferentiae quae dicitur luminis semel per hebd. h. ix; 2) privatim physices 
theoreticae partem primam quater h. ix docebit; 3) de exercitationibus physicis priva- 
tissime moderandis cf. quae sub Melde prof. nomine indicta sunt. 

GUILELMUS VIETOR, phil. Dr., philologiae Anglicae P. P. E., seminarii Romanico- 
Anglici director, 1) publice a) exercitationes seminarii Romanico-Anglici moderabitur 
bis per hebd. h. xi, b~) de reformanda linguas recentes docendi methodo disseret semel 
per hebd. h. vi ; 2) privatim a) historiam litterarum Anglicarum nostrae aetatis (inde 
ab a. 1850) enarrabit ter p. hebd. h. ix , b) antiquissima monumenta linguae Anglicae 
interprelabitur bis per hebd. h. ix. 

FRIDERICUS BERNARDUS FITTICA, phil. Dr., chemiae P. P. E., 1} publice 
chemiae historiae partem primam semel p. hebd. enarrabit; 2) privatim rei chemiae 
capita selecta sludiosis insliluti odontiatrici semel seu bis explicabit. 

PAULUS NATORP, phil. Dr. , P. P. E. , 1) publice exercitaliones philosophicas 
moderabitur semel p. hebd. ; 2) privatim a) psychologiam tradet ter per hebd. h. m, 
b) historiam paedagogiae recentioris enarrabit bis p. hebd. h. m. 

BERNARDUS RATHKE, phil. Dr., P. P. E. Halensis, privatim chemiam theoreticam 
docebit bis per hebd. h. v. 

3. PRIVATIM DOCENTIUM. 

BENNO KLEIN, phil. Dr., privatim geometriam situs tradet binis scholis p. h. h. x. 

ADOLPHUS ELSAS, phil. Dr. , Y) privatim theoriam mechanicam caloris ternis 
scholis tradet; 2) privatissime sed gratis selecta capita theoriae electricitatis 
tractabit bis per hebd. 

IOANNES STOSCH, phil. Dr, , 1) gratis exercitationes Theotiscas moderabitur 
semel p. h.; 2) priv atim Wolframi Eschenbacensis carmen cui Parcival inscriptum 
est interprelabilur ternis per hebd. scholis. 

FRIDERICUS GEORGIUS KOHL, phil. Dr., \)privatim a) physiologiam nutritus 
et crescentium plantarum tradet bis per hebd., b) pharmacognosiam et plantas medicinales 
tractabil bis per hebd., c) exercitationes microscopicas inslituet bis per hebd. et cottidie; 
2) gratis de bacteriis semel per hebd. disseret. 

GUILELMUS ROSER, phil. Dr. , \) privatim chemiam corporum, quae vocantur 
aromatica, tradet ter per hebd.; 2) gratis colloquia de studiis recentibus in chemia 
offert semel per hebd. 

FRIDERICUS KAUFFMANN, phil. Dr. , \)privatim Theodiscae poesis historiam 
per XII. et XIII. saec. enarrabit ter p. h. ; 2} gratis de inquirendis theodiscis 
dialectis disseret semel p. h. 

REINHARDUS BRAUNS, phil. Dr., 1) privatim a) chemiam mineralium bis per 
hebd., b) repetitorium de rebus mineralogicis semel per hebd. ; 2) gratis de lapidibus 
pretiosis semel per hebd. 

LUDOVICUS PLATE, phil Dr. , \) gratis a) arthropodum naturalem historiam 
semel per hebd., b) coelenteratorum naturalem historiam semel per hebd. ; 2) privatim 
zoologiae repetitorium bis per hebd. 

EDUARDUS STUDY, phil. Dr., privatim theoriam generalis curvarum et super- 
ficierum tradet quaternis scholis h. xu. 



— 9 — 

WOLFGANGUS DE OETTINGEN, phil. Dr., \)privatim de medii aevi artibus 
leget h. xii ter p. h.; 2) gratis a~) artes XIX. saeculi tractabit Mercurii die h. iv, 
b) exercitationes ad artium historiam pertinentes offert semel p. h. 

ERNESTUS GRAF, phil. Dr., 1) privatim atticismi historiam enarrabit et Luciani 
scripta selecta interpretabitur bis per hebd.; 2) gratis Aeschyli Supplices interpretandi 
exercitationes instituet semel p. h. 

PAULUS KEHR, phil. Dr. , \) privatim de re diplomatica disseret bis p. h.; 
2) gratis exercitationes diplomaticas moderabitur seme] p. h. 

GUALTHERUS IUDEICH, phil. Dr., 1) privatim C. lulii Caesaris res gestas 
enarrabit bis p. h.; 2) privatissime et gratis exercitationes historicas instituet 
binis scholis p. h. 



IULIUS LEY, phil. Dr. , professor, linguae Hebraicae lector, ordinis aquilae 
rubrae IV. cl. eques, 1) gratis repetitiones grammaticas et exegeticas litterarum 
Hebraicarum instituet binis scholis h. iv; 2) privatim a) linguae Hebraicae syntaxin 
docebit binis scholis h. xi, b) Iobi librum interpretabitur trinis scholis h. xi. 



RICARDUS BARTH, professor, concentuum musicorum director, doctrinam har- 
monicam binis scholis tradet gratis. Idem instrumentorum musicorum tractandorum 
cantandique scholas et exercitationes offert. 

FR. SCHUERMANN, delineandi et pingendi artem docebit, doctrinam proieclionum 
et geometriam descriptivam semel gratis tradet idem. 



Nec minus praesto sunt, qui equitandi artem et armorum tractationem doceant. 



UNIVERSITY OF ILLINOIS-URBANA 

871C5.YB2 C001 

COMMENTARIOU CATULLIANI SUPPLEMENTUM. M 




3 0112 023664953 



f>! 



. - 



■*** 



>f*' ; * 



■5 3r!